Haller's Concordance: BEATI
- beati viri tui et beati servi tui hii qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam 3 Ki. 10:8
- beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam 2 Par. 9:7
- beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua Tob. 13:18
- adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum Ps. 2:12
- beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper Ps. 84:4
- beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore Ps. 106:3
- beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini Ps. 119:1
- beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum Ps. 119:2
- nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas Pr. 8:32
- beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt Sir. 48:11
- propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus iudicii Dominus beati omnes qui expectant eum Isa. 30:18
- beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini Isa. 32:20
- beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt Bar. 4:4
- beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum Mt. 5:3
- beati mites quoniam ipsi possidebunt terram Mt. 5:4
- beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur Mt. 5:5
- beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur Mt. 5:6
- beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur Mt. 5:7
- beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt Mt. 5:8
- beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur Mt. 5:9
- beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum Mt. 5:10
- beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me Mt. 5:11
- vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt Mt. 13:16
- et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei Lk. 6:20
- beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis Lk. 6:21
- beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis Lk. 6:22
- et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis Lk. 10:23
- at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt Lk. 11:28
- beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis Lk. 12:37
- et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi Lk. 12:38
- si haec scitis beati eritis si feceritis ea Jn. 13:17
- dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt Jn. 20:29
- beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata Rom. 4:7
- quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi 1 Tim. 1:11
- sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini 1 Pet. 3:14
- si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit 1 Pet. 4:14
- et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos Apoc. 14:13
- et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt Apoc. 19:9
- beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem Apoc. 22:14
- et respondi: tunc et dixi, domine, et nunc dico: beati praesentes et observantes quae a te constituta sunt. 4 Esd. 7:45