Haller's Concordance: BEL
- conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem Isa. 46:1
- adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum Jer. 50:2
- et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit Jer. 51:44
- adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui Bar. 6:40
- Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique amphorae sex. Dan. 14:2
- Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel? Dan. 14:3
- Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? Dan. 14:5
- Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum. Dan. 14:8
- Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. Dan. 14:9
- Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo: Dan. 14:10
- et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. Dan. 14:11
- Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium: et signantes annulo regis abierunt. Dan. 14:13
- Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam. Dan. 14:17
- Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum eius. Dan. 14:21
- Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Iudaeus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. Dan. 14:27