Haller's Concordance: BELIAL
- egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tuae atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis Dt. 13:13
- illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial id est absque iugo et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo Judg. 19:22
- ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens 1 Ki. 1:16
- porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum 1 Ki. 2:12
- filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire 1 Ki. 10:27
- quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui 1 Ki. 25:17
- ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial 2 Ki. 16:7
- accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israhel 2 Ki. 20:1
- quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me 2 Ki. 22:5
- et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur 3 Ki. 21:10
- congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis 2 Par. 13:7
- non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi Ps. 101:3
- ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit Nah. 1:15
- quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele 2 Cor. 6:15