Haller's Concordance: ACCEPI
- pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos Num. 8:16
- quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem Dt. 22:14
- loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis 1 Ki. 12:3
- et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans Wis. 7:3
- et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus Jer. 25:17
- et accepi librum possessionis signatum stipulationes et rata et signa forinsecus Jer. 32:11
- nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo Jn. 10:18
- sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei Acts 20:24
- ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem 1 Cor. 11:23
- tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas 1 Cor. 15:3
- a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi 2 Cor. 11:24
- neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi Gal. 1:12
- sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam Apoc. 2:28
- et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus Apoc. 10:10
- ego Ezra accepi praeceptum a Domino in monte Horeb, ut irem ad Israhel. ad quos cum venirem, reprobaverunt me et respuerunt mandatum Domini. 4 Esd. 2:33
- et accepi quinque viros, sicut mandavit mihi, et profecti sumus in campo et mansimus ibi. 4 Esd. 14:37
- et accepi et bibi, et in eo cum bibissem cor meum eructabatur intellectum et in pectus meum increscebat sapientia. nam spiritus meus conservabat memoriam, 4 Esd. 14:40