Haller's Concordance: BELLATOR
- et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos Num. 32:21
- et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua 1 Ki. 17:33
- et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo 2 Ki. 17:8
- Deus autem dixit mihi non aedificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis 1 Par. 28:3
- vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus Sir. 26:26
- Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur Jer. 20:11