Haller's Concordance: ACCEPISSET
- quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum Gen. 38:14
- quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti Ex. 32:4
- itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino 4 Ki. 19:14
- surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se Jn. 13:4
- cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox Jn. 13:30
- Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis Jn. 18:3
- cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum Jn. 19:30
- et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot Acts 9:19
- qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno Acts 16:24
- quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est Heb. 2:3