nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius Gen. 4:7
dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui Gen. 12:13
Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli Gen. 12:16
tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest Gen. 32:12
tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere Gen. 40:14
bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis Ex. 1:20
anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum Lev. 5:4
populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis Num. 11:18
custodi praecepta eius atque mandata quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi Dt. 4:40
honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi Dt. 5:16
quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi huius quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti Dt. 5:28
quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum Dt. 5:29
sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestrae Dt. 5:33
audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem Dt. 6:3
et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis Dt. 6:18
praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie Dt. 6:24
custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibi Dt. 10:13
ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini Dt. 12:25
observa et audi omnia quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui Dt. 12:28
sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat Dt. 15:16
et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti Dt. 18:17
nec misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de Israhel ut bene sit tibi Dt. 19:13
sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore Dt. 22:7
et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam Dt. 28:63
nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro vobis Judg. 9:16
nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti levitici generis sacerdotem Judg. 17:13
postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi Ruth 3:1
quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis iure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane Ruth 3:13
et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me 1 Ki. 16:17
si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia eius 1 Ki. 20:7
et ait Bethsabee bene ego loquar pro te regi 3 Ki. 2:18
et ait Dominus ad David patrem meum quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo bene fecisti hoc ipsum mente tractans 3 Ki. 8:18
dixit ergo ad eum Hiezabel uxor eius grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israhel surge et comede panem et aequo esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitae 3 Ki. 21:7
iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis 4 Ki. 25:24
dixit Dominus ad eum quia haec fuit voluntas tua ut aedificares domum nomini meo bene quidem fecisti habere huiuscemodi voluntatem 2 Par. 6:8
noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus beneTob. 4:23
respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum Tob. 5:21
credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos Tob. 5:27
hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu eius bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam Jud. 10:16
et dixit ad illam Holofernis bene fecit Deus qui misit te ante populum ut des illum tu in manibus nostris Jud. 11:20
pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit Job 24:21
dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te Ps. 16:2
rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te Ps. 122:6
laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit Ps. 128:2
bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis Pr. 11:27
qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem Pr. 28:21
tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter Pr. 30:29
et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua Eccl. 3:12
et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se Wis. 3:5
ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient Wis. 5:22
per haec cum illis deesset bene cum illis actum est Wis. 11:6
cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum Wis. 11:14
pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram Wis. 16:2
timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur Sir. 1:13
timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur Sir. 1:19
non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus Sir. 12:3
et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam Sir. 14:7
dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet Isa. 3:10
sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit Isa. 23:16
adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul Isa. 41:23
et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud Jer. 1:12
quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt Jer. 4:22
quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si feceritis iudicium inter virum et proximum eius Jer. 7:5
sed hoc verbum praecepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis Jer. 7:23
in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec beneJer. 10:5
iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt Jer. 12:1
si mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum Jer. 13:23
numquid regnabis quoniam confers te cedro pater tuus numquid non comedit et bibit et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei Jer. 22:15
et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos Jer. 32:39
et laetabor super eis cum bene eis fecero et plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea Jer. 32:41
respondit autem Hieremias non te tradent audi quaeso vocem Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tua Jer. 38:20
et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis Jer. 40:9
sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te oboediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri Jer. 42:6
sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Iuda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus Jer. 44:17
et praecepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset. Dan. A:7
et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quaeret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc Osee 2:7
et dixit Dominus putasne bene irasceris tu Jonas 4:4
et dixit Dominus ad Ionam putasne bene irasceris tu super hederam et dixit bene irascor ego usque ad mortem Jonas 4:9
et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male Soph. 1:12
audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt 1 Ma. 5:56
bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis 1 Ma. 8:23
et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec 1 Ma. 12:18
et nunc ex quo haec cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra 1 Ma. 12:22
acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur facietis si egeritis hos dies 2 Ma. 2:16
optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices rex et princeps Antiochus 2 Ma. 9:19
si bene valetis et filii vestri et ex sententia vobis cuncta sunt maximas agimus gratias 2 Ma. 9:20
bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta 2 Ma. 11:21
bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant 2 Ma. 11:26
si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus 2 Ma. 11:28
bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici 2 Ma. 11:38
et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans 2 Ma. 12:43
Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur 2 Ma. 14:37
et siquidem bene et ut historiae conpetit et ipse velim si autem minus digne concedendum est mihi 2 Ma. 15:39
ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit Mt. 12:18
hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens Mt. 15:7
adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite Mt. 17:5
et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant Mk. 3:4
at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me Mk. 7:6
et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis Mk. 7:9
et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui Mk. 7:37
et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum Mk. 12:28
et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum Mk. 12:32
serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt Mk. 16:18
ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere Lk. 6:9
vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum Lk. 6:26
respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti Lk. 20:39
respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum Jn. 4:17
responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes Jn. 8:48
vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim Jn. 13:13
respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis Jn. 18:23
confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino Acts 10:33
ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete Acts 15:29
cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros Acts 28:25
bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time Rom. 11:20
nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit 1 Cor. 7:37
igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit 1 Cor. 7:38
nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur 1 Cor. 14:17
aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini Gal. 4:17
currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire Gal. 5:7
ut bene sit tibi et sis longevus super terram Eph. 6:3
verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae Phil. 4:14
suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate 1 Tim. 3:4
diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus 1 Tim. 3:12
qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu 1 Tim. 3:13
qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina 1 Tim. 5:17
bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare 1 Tim. 6:18
anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes Tit. 2:3
orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari Heb. 13:18
et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum Jas. 2:3
si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis Jas. 2:8
tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt Jas. 2:19
et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris 2 Pet. 1:19
qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo 3 Jn. 1:6
et respondit ad me et dixit: bene tu iudicasti, et quare non iudicasti tibimet ipso? 4 Esd. 4:20