Haller's Concordance: BENEDIC
- auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi Gen. 27:34
- respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle mananti Dt. 26:15
- benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant Dt. 33:11
- incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum 2 Ki. 7:29
- omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant Tob. 4:20
- confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum Tob. 13:12
- anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam Tob. 13:19
- dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere Job 2:9
- salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum Ps. 28:9
- sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic Ps. 65:10
- benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius Ps. 103:1
- benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius Ps. 103:2
- benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino Ps. 103:22
- benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es Ps. 104:1
- deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino Ps. 104:35
- vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo Sir. 43:12