Haller's Concordance: BENEDICENS
- pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius Gen. 24:48
- et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi Gen. 27:23
- accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus Gen. 27:27
- post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi Gen. 47:7
- et adsumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui Dt. 30:5
- invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est 1 Par. 4:10
- factum est autem tertia die dum conpleret orationem benedicens Dominum Tob. 3:12
- venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane Ps. 132:15
- et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum 1 Ma. 13:47
- et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum Mk. 14:22
- apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum Lk. 1:64
- dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te Heb. 6:14