Haller's Concordance: BENEDICENTES
- et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo et Israhel populo suo 3 Ki. 8:66
- surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli 2 Par. 30:27
- et post haec epulati sunt benedicentes Deum Tob. 7:17
- benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude Sir. 43:33
- Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum, et benedicentes Domino. Dan. A:1
- arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordiae initium stillans in eos 2 Ma. 8:27
- et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen Lk. 24:53
- non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis 1 Pet. 3:9
- conlaudantes Dominum et benedicentes secundum David regem Israhel. 3 Esd. 5:60