Haller's Concordance: ACCEPISTIS
- propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in lege Mal. 2:9
- infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date Mt. 10:8
- qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis Acts 7:53
- dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus Acts 19:2
- non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater Rom. 8:15
- notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis 1 Cor. 15:1
- nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini 2 Cor. 11:4
- sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit Gal. 1:9
- hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei Gal. 3:2
- quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum Phil. 4:9
- sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate Col. 2:6
- salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum Col. 4:10
- ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis 1 Th. 2:13
- de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis 1 Th. 4:1
- et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo 1 Jn. 2:27
- et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax. Lao. 1:16