Haller's Concordance: BENEDICERET
- cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum Num. 24:1
- eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem Dt. 10:8
- reversusque est et David ut benediceret domui suae et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israhel discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris 2 Ki. 6:20
- reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae 1 Par. 16:43
- filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum 1 Par. 23:13
- et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum Lk. 24:51