Haller's Concordance: BENEDICET
- Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae Gen. 49:25
- si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quae iussit et quae ego hodie praecipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est Dt. 15:5
- aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies Dt. 28:12
- Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace Ps. 29:11
- quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi Ps. 49:18
- et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet Ps. 107:38
- Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron Ps. 115:12
- benedicet timentibus Dominum parvis et magnis Ps. 115:13
- thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter Ps. 145:21