Haller's Concordance: BENEDICIT
- ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum 1 Ki. 9:13
- anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur Pr. 11:25
- qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit Pr. 27:14
- generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae Pr. 30:11
- qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus Sir. 4:14
- omnis terra veritatem invocat, caelum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur et tremunt eam, et non est cum ea quicquam iniquum. 3 Esd. 4:36