Haller's Concordance: BENEDICTA
- benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae Dt. 28:5
- benedicta inter mulieres Iahel uxor Aber Cinei benedicatur in tabernaculo suo Judg. 5:24
- et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem misericordiam posteriore superasti quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites Ruth 3:10
- et benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea 1 Ki. 25:33
- et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum 1 Par. 17:27
- porro Ozias princeps populi Israhel dixit ad eam benedicta es tu filia a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram Jud. 13:23
- benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob quoniam in omni gente quae audierit nomen tuum magnificabit Deum Israhel super te Jud. 13:31
- quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in aeternum Jud. 15:11
- sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae Pr. 5:18
- maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta Jer. 20:14
- et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnae benedicta gloria Domini de loco suo Ezec. 3:12
- et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus Lk. 1:28
- et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui Lk. 1:42