Haller's Concordance: BENEDICTIONE
- ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini Gen. 26:29
- si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione Gen. 27:12
- oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum Gen. 27:41
- Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente Dt. 33:13
- et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit Dt. 33:23
- incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum 2 Ki. 7:29
- dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum 2 Ki. 14:17
- et dixerunt Levitae Iosue et Cedmihel Bonni Asebia Serebia Odoia Sebna Fataia surgite benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude 2 Esd. 9:5
- tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur Tob. 6:21
- tota die donat et commodat et semen eius in benedictione Ps. 37:26
- benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion Ps. 84:7
- benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur Pr. 11:11
- hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit Pr. 20:21
- in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular Sir. 33:17
- vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt Sir. 37:27
- dilectus a Deo et hominibus Moses cuius memoria in benedictione est Sir. 45:1
- ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo Sir. 46:14
- et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione 1 Ma. 3:7
- benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo Eph. 1:3