Haller's Concordance: BENEDICTUM
- et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum 1 Ki. 25:32
- dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te Tob. 3:13
- sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula Tob. 3:23
- et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israhel qui regnat in saecula saeculorum Tob. 9:11
- et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum Job 1:21
- et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen Ps. 72:19
- sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum Ps. 113:2
- benedictum est enim lignum per quod fit iustitia Wis. 14:7
- et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum: quia sapientia et fortitudo eius sunt. Dan. 2:20
- Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula. et benedictum nomen gloriae tutae sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis. Dan. A:29
- benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis Mk. 11:10