Haller's Concordance: BENEDIXERUNT
- ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini Lev. 9:23
- et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo 3 Ki. 1:47
- cumque ingressi fuissent Ezechias et principes eius viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israhel 2 Par. 31:8
- reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius Tob. 8:16
- tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius Tob. 12:22
- quae cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce dicentes tu gloria Hierusalem tu laetitia Israhel tu honorificentia populi nostri Jud. 15:10
- si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est Job 31:20
- Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. Dan. 13:60
- et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in caelum ei qui prosperavit eis 1 Ma. 4:55
- tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare 2 Ma. 11:9
- omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui occulta fecerit manifesta 2 Ma. 12:41
- omnes igitur caeli Dominum benedixerunt dicentes benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit 2 Ma. 15:34
- et benedixerunt Deum patrum suorum, quoniam dedit illis remissionem et refrigerium, 3 Esd. 4:62