Haller's Concordance: BENEFACERE
- verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere Ps. 36:3
- noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac Pr. 3:27
- est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere Wis. 7:22
- nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias Sir. 49:11
- discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam Isa. 1:17
- et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me Jer. 32:40
- unde neque aestimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus Bar. 6:63
- genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent 1 Ma. 11:33
- quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere Mt. 12:12
- semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis Mk. 14:7