Haller's Concordance: BEOR
- Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba Gen. 36:32
- misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me Num. 22:5
- adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus Num. 24:3
- sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus Num. 24:15
- et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio Num. 31:8
- quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi Dt. 23:4
- et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectis Josu. 13:22
- surrexit autem Balac filius Sepphor rex Moab et pugnavit contra Israhelem misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret vobis Josu. 24:9
- isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba 1 Par. 1:43
- populus meus memento quaeso quid cogitaverit Balac rex Moab et quid responderit ei Balaam filius Beor de Setthim usque ad Galgalam ut cognosceret iustitias Domini Mic. 6:5