Haller's Concordance: BERZELLAI
- cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim 2 Ki. 17:27
- Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim transduxit regem Iordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum 2 Ki. 19:31
- erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis 2 Ki. 19:32
- dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem 2 Ki. 19:33
- et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitae meae ut ascendam cum rege Hierusalem 2 Ki. 19:34
- cumque transisset universus populus et rex Iordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum 2 Ki. 19:39
- tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi 2 Ki. 21:8
- sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui 3 Ki. 2:7
- et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum 1 Esd. 2:61
- et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum 2 Esd. 7:63