Haller's Concordance: ACCEPTO
- et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset Gen. 25:34
- si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis Ex. 22:2
- et sicut virgini amanti ornamenti ita accepto auro fabricati sunt Bar. 6:8
- sed rex accepto gustu audaciae Iudaeorum arte difficultates locorum temptabat 2 Ma. 13:18
- et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam Mt. 2:12
- et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda Mt. 27:59
- et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus Mt. 28:12
- et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes Mk. 14:23
- et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset Lk. 19:15
- et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos Lk. 22:17
- et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem Lk. 22:19
- et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos Acts 17:9
- qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt Acts 17:15
- sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus Rom. 4:6
- ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis 2 Cor. 6:2
- fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus Heb. 11:7
- et adsistant accepto tempore et ex omni loco presbyteri et iudices, usquequo solvant iram Domini negotii huius. 3 Esd. 9:13