Haller's Concordance: BETHORON
- et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda Josu. 10:10
- cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israhel Josu. 10:11
- et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno Josu. 16:3
- et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem Josu. 16:5
- atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris Josu. 18:13
- et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui respicit Bethoron contra africum suntque exitus eius in Cariathbaal quae vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Iuda haec est plaga contra mare et occidentem Josu. 18:14
- et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor Josu. 21:22
- porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertum 1 Ki. 13:18
- Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte illa et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra 2 Ki. 2:29
- aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem 3 Ki. 9:17
- Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter 1 Par. 6:68
- filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara 1 Par. 7:24
- extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas et vectes et seras 2 Par. 8:5
- at ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad proelium diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque Bethoron et interfectis tribus milibus diripuit praedam magnam 2 Par. 25:13
- et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis 1 Ma. 3:16
- et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim 1 Ma. 3:24
- et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris 1 Ma. 4:29
- et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae 1 Ma. 7:39
- et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem quae erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris 1 Ma. 9:50