Haller's Concordance: BETHSABEE
- misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei 2 Ki. 11:3
- et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen eius Salomon et Dominus dilexit eum 2 Ki. 12:24
- dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat 3 Ki. 1:11
- ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei 3 Ki. 1:15
- inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit vis 3 Ki. 1:16
- et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum 3 Ki. 1:28
- submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in aeternum 3 Ki. 1:31
- et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem Salomonis quae dixit ei pacificusne ingressus tuus qui respondit pacificus 3 Ki. 2:13
- et ait Bethsabee bene ego loquar pro te regi 3 Ki. 2:18
- venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quae sedit ad dexteram eius 3 Ki. 2:19
- porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel 1 Par. 3:5