Haller's Concordance: BETHSAIDA
- vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent Mt. 11:21
- et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret Mk. 8:22
- et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida Lk. 9:10
- vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent Lk. 10:13
- erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri Jn. 1:44
- est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens Jn. 5:2
- hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre Jn. 12:21