Haller's Concordance: ACCEPTUM
- mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te Wis. 9:10
- sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus Sir. 35:9
- ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe Sir. 42:7
- nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus 2 Ma. 1:19
- aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum Mt. 13:33
- praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis Lk. 4:19
- simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius Lk. 13:19
- simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum Lk. 13:21
- hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo 1 Tim. 2:3
- si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo 1 Tim. 5:4