Haller's Concordance: BETHSURAM
- et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra faciem Idumeae 1 Ma. 4:61
- et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam 1 Ma. 6:7
- et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt 1 Ma. 6:26
- et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter 1 Ma. 6:31
- et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae 1 Ma. 6:49
- et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam 1 Ma. 6:50
- et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum 1 Ma. 9:52
- tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium 1 Ma. 10:14
- et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos 1 Ma. 11:65
- et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram quae erat in finibus Iudaeae ubi erant arma hostium antea et posuit illic praesidium viros iudaeos 1 Ma. 14:33