Haller's Concordance: BIBANT
- cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant Gen. 24:19
- at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum 4 Ki. 6:22
- responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum 4 Ki. 18:27
- denique hoc ordinant ut interficiant pecora sua et sanguinem eorum bibant Jud. 11:11
- ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam Ps. 104:11
- bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius Pr. 31:7
- et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum Isa. 36:12
- cumque noluerint accipere calicem de manu ut bibant dices ad eos haec dicit Dominus exercituum bibentes bibetis Jer. 25:28
- et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant Jonas 3:7