Haller's Concordance: BIBENS
- quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens Dt. 9:9
- et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis Dt. 9:18
- et amplexatus est hominem mansitque gener in domo soceri tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter Judg. 19:4
- pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia 2 Ki. 12:3
- et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti Thersa 3 Ki. 16:9
- claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum Pr. 26:6
- quia haec dicit Dominus ecce quibus non erat iudicium ut biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris innocens sed bibens bibes Jer. 49:12
- venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet Mt. 11:18
- venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis Mt. 11:19
- et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est Lk. 5:39
- venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet Lk. 7:33
- venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum Lk. 7:34
- terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo Heb. 6:7