Haller's Concordance: BIBERUNT
- postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem Gen. 24:22
- nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt Ex. 24:11
- sederuntque simul et comederunt ac biberunt dixitque pater puellae ad generum suum quaeso te ut hodie hic maneas pariterque laetemur Judg. 19:6
- adpositaque est eis ciborum magna praeparatio et comederunt et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra non venerunt latrones Syriae in terram Israhel 4 Ki. 6:23
- igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum et inde similiter auferentes absconderunt 4 Ki. 7:8
- et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt autem Domino in principem et Sadoc in pontificem 1 Par. 29:22
- praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem hanc quia oboedierunt praecepto patris sui ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens et non oboedistis mihi Jer. 35:14
- calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt Jer. 51:7
- Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem: et biberunt in eis rex, et optimates eius, uxores et concubinae illius. Dan. 5:3
- Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt. Dan. 14:14
- et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes Mk. 14:23
- et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus 1 Cor. 10:4
- quia de ira fornicationis eius biberunt omnes gentes et reges terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt Apoc. 18:3