Haller's Concordance: BIBES
- vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus Dt. 28:39
- sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua venisti 3 Ki. 13:9
- quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua ieris 3 Ki. 13:17
- et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te ibi 3 Ki. 17:4
- vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud Sir. 9:15
- quia haec dicit Dominus ecce quibus non erat iudicium ut biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris innocens sed bibens bibes Jer. 49:12
- et aquam in mensura bibes sextam partem hin a tempore usque ad tempus bibes illud Ezec. 4:11
- haec dicit Dominus Deus calicem sororis tuae bibes profundum et latum eris in derisum et in subsannationem quae es capacissima Ezec. 23:32
- et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta eius devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus Ezec. 23:34
- tu seminabis et non metes tu calcabis olivam et non ungueris oleo et mustum et non bibes vinum Mic. 6:15
- et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes Lk. 17:8
- ibis autem in campum florum, ubi domus non est aedificata, et manduca solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis et vinum non bibes sed solummodo flores, 4 Esd. 9:24