Haller's Concordance: BIBET
- tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius Num. 20:8
- videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet Job 21:20
- de torrente in via bibet propterea exaltabit caput Ps. 110:7
- sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat Sir. 26:15
- faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis formavit illud et operatus est in brachio fortitudinis suae esuriet et deficiet non bibet aquam et lassescet Isa. 44:12
- et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe unicuique contra fratrem suum et omnibus regnis terrae quae super faciem eius sunt et rex Sesach bibet post eos Jer. 25:26
- et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interius Ezec. 44:21
- erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae Lk. 1:15
- et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni Apoc. 14:10