Haller's Concordance: BIBIT
- et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset Gen. 25:34
- scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis Gen. 44:5
- fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis decem Ex. 34:28
- et reduxit secum comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam 3 Ki. 13:19
- respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae comedit ergo et bibit et rursum obdormivit 3 Ki. 19:6
- qui cum surrexisset comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb 3 Ki. 19:8
- et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant 1 Esd. 10:6
- numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit Tob. 3:10
- et accepit et manducavit et bibit coram ipso ea quae paraverat illi ancilla eius Jud. 12:19
- quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem Job 15:16
- quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam Job 34:7
- omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est Eccl. 3:13
- et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion Isa. 29:8
- numquid regnabis quoniam confers te cedro pater tuus numquid non comedit et bibit et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei Jer. 22:15
- et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester Mk. 2:16
- numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius Jn. 4:12
- respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum Jn. 4:13
- qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die Jn. 6:54
- qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo Jn. 6:56
- et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit Acts 9:9
- qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus 1 Cor. 11:29
- et omnis plebs et virtutes eum obaudiunt. et super haec ipse recumbit et manducat et bibit et dormit; 3 Esd. 4:10
- et hospitatus illic, non gustavit panem nec aquam bibit, lugens super iniquitates multitudinis. 3 Esd. 9:2