Haller's Concordance: BIBITE
- et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra 2 Esd. 8:10
- venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis Pr. 9:5
- veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi Cant. 5:1
- nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae Isa. 36:16
- et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bibite et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos Jer. 25:27
- et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos bibite vinum Jer. 35:5
- et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes Mt. 26:27
- digressi ergo manducate pinguissima quaeque et bibite dulcissima quaeque et mittite munera his qui non habent. 3 Esd. 9:52