Haller's Concordance: BIS
- hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum Ex. 25:4
- tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies Ex. 26:1
- facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum Ex. 26:31
- facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii Ex. 26:36
- in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem Ex. 27:16
- accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum Ex. 28:5
- facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito Ex. 28:6
- ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta Ex. 28:8
- rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta Ex. 28:15
- deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis Ex. 28:33
- hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum Ex. 35:6
- si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas Ex. 35:24
- ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant Ex. 35:35
- feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita Ex. 36:8
- fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta Ex. 39:2
- fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta Ex. 39:8
- lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quae vaccam vorat Num. 19:6
- cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta Num. 20:11
- et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin exercitum produxerunt Judg. 20:30
- misit rex Israhel ad locum quem dixerat ei vir Dei et praeoccupavit eum et observavit se ibi non semel neque bis 4 Ki. 6:10
- et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bis 2 Esd. 13:20
- et percussit bis in cervicem eius et abscidit caput eius et abstulit conopeum eius a columnis et evolvit corpus eius truncum Jud. 13:10
- et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te Sir. 13:8
- quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas Sir. 21:4
- si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum Sir. 32:11
- latera autem latus ad latus bis triginta tria et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum ut continerent et non adtingerent parietem templi Ezec. 41:6
- et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant 1 Ma. 3:30
- interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua 1 Ma. 10:72
- et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus Mk. 14:30
- et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere Mk. 14:72
- ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo Lk. 18:12
- praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam 2 Cor. 13:2
- quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis Phil. 4:16
- hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae Jude 1:12