Haller's Concordance: BLASPHEMIAM
- oraverunt igitur Ezechias rex et Esaias filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in caelum 2 Par. 32:20
- denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum Tob. 1:21
- quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum Job 34:37
- et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Iacob et Israhel in blasphemiam Isa. 43:28
- A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur: neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. Dan. 3:29
- sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant 2 Ma. 10:35
- tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam Mt. 26:65
- audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis Mk. 14:64
- nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro Col. 3:8