Haller's Concordance: BONAE
- erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonae indolis et industrium constituerat eum praefectum super tributa universae domus Ioseph 3 Ki. 11:28
- docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae Wis. 12:19
- mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex Sir. 26:1
- sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius Sir. 26:21
- bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo Sir. 41:16
- haec dicit Dominus Deus Israhel sicut ficus hae bonae sic cognoscam transmigrationem Iuda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum Jer. 24:5
- gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis Lk. 2:14
- de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate Phil. 4:8
- haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es 1 Tim. 4:6
- quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi 1 Pet. 3:21