Haller's Concordance: BONORUM
- bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae Wis. 3:15
- et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum Wis. 14:25
- absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes Wis. 18:9
- in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum Sir. 11:27
- laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum Sir. 31:3
- miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum Isa. 63:7
- VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum Lam. 3:17
- et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra Ezec. 36:31
- ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur 2 Ma. 5:20
- supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat 2 Ma. 7:20
- stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum Lk. 19:8
- in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem Tit. 2:7
- qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum Tit. 2:14
- Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis Heb. 9:11
- umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere Heb. 10:1
- et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum Heb. 10:24
- nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam Heb. 10:34
- sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum 1 Pet. 2:14
- item aliud: civitas est aedificata et posita in loco campestri, est autem plena omnium bonorum. 4 Esd. 7:6
- in hoc enim adnuntiabitur iustitia tua, et bonitas tua Domine, cum misertus fueris eis qui non habent substantiam operum bonorum. 4 Esd. 8:36