Haller's Concordance: BOSRA
- mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra Gen. 36:33
- mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra 1 Par. 1:44
- gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom Isa. 34:6
- quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum Isa. 63:1
- et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope sunt Jer. 48:24
- quia per memet ipsum iuravi dicit Dominus quod in solitudinem et in obprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas Jer. 49:13