Haller's Concordance: BOTRI
- pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt Num. 13:23
- qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel Num. 13:24
- cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit Num. 32:9
- qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra Dt. 1:24
- de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi Dt. 32:32
- dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum Cant. 7:8