Haller's Concordance: BOVIS
- si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit Ex. 21:28
- loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis Lev. 7:23
- adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris Lev. 9:19
- primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino Num. 18:17
- de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium Dt. 15:19
- non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas Dt. 25:4
- et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum Ps. 106:20
- ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis Pr. 14:4
- et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris Isa. 7:25
- beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini Isa. 32:20
- similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor Ezec. 1:10