Haller's Concordance: BRACHIA
- habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere Dt. 33:27
- docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea 2 Ki. 22:35
- devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors Job 18:13
- docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea Ps. 18:34
- quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus Ps. 37:17
- prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt Isa. 51:5
- et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius et confringam brachia Pharaonis et gement gemitibus interfecti coram facie eius Ezec. 30:24
- et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Aegypti Ezec. 30:25
- Huius statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter, et femora ex aere. Dan. 2:32
- et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens: et brachia eius, et quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis: et vox sermonum eius ut vox multitudinis. Dan. 10:6
- Et venit rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas: et brachia Austri non sustinebunt, et consurgent electi eius ad resistendum, et non erit fortitudo. Dan. 11:15
- Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius, et conterentur: insuper et dux foederis. Dan. 11:22
- Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium: et dabunt abominationem in desolationem. Dan. 11:31
- et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam Osee 7:15