Haller's Concordance: BREVIS
- contestamur hodie caelum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut iam tradatis civitatem in manu militiae Holofernis et sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis Jud. 7:17
- quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti Job 20:5
- supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est Wis. 14:14
- sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et aerarios imitatur et gloriam praefert quoniam res supervacuas fingit Wis. 15:9
- omnis potentatus brevis via Sir. 10:11
- brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius Sir. 11:3
- brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam Sir. 25:26