Haller's Concordance: BUCCELLAM
- ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es Gen. 18:5
- dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias Ruth 2:14
- futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis 1 Ki. 2:36
- nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae ut ponam coram te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facere 1 Ki. 28:22
- cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum eius dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua 3 Ki. 17:11
- si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea Job 31:17
- et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius Jn. 13:27
- cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox Jn. 13:30