Haller's Concordance: BUCINA
- manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem Ex. 19:13
- et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra Lev. 25:9
- et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque cum eo filii Israhel ipso in fronte gradiente Judg. 3:27
- spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur Judg. 6:34
- et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebraei 1 Ki. 13:3
- insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israhel neque iniere certamen 2 Ki. 2:28
- cecinit autem Ioab bucina et retinuit populum ne persequeretur fugientem Israhel volens parcere multitudini 2 Ki. 18:16
- accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israhel 2 Ki. 20:1
- et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon 3 Ki. 1:34
- sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon 3 Ki. 1:39
- aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes et aedificabant et clangebant bucina iuxta me 2 Esd. 4:18
- clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae Ps. 81:3
- confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna Jer. 6:1
- levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum Jer. 51:27
- et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit bucina et adnuntiaverit populo Ezec. 33:3
- quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram Ezec. 33:6
- clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin Osee 5:8