Haller's Concordance: ACCESSISTIS
- et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates Dt. 1:22
- et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo Dt. 4:11
- vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis Dt. 5:23
- si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur 2 Ki. 11:20
- quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in Thebes quare iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit 2 Ki. 11:21
- quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus 1 Ma. 10:26
- non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam Heb. 12:18
- sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae Heb. 12:22