Haller's Concordance: BUTYRUM
- tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore Gen. 18:8
- butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum Dt. 32:14
- aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit butyrum Judg. 5:25
- et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto 2 Ki. 17:29
- qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias Pr. 30:33
- butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum Isa. 7:15
- et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae Isa. 7:22