Haller's Concordance: ACCESSIT
- accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau Gen. 27:22
- accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus Gen. 27:27
- stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus Ex. 20:21
- accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait indica oro mihi ubi est domus videntis 1 Ki. 9:18
- accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi 3 Ki. 22:24
- cumque venisset ad virum Dei in monte adprehendit pedes eius et accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei dimitte illam anima enim eius in amaritudine est et Dominus celavit me et non indicavit mihi 4 Ki. 4:27
- accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit Micheae maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi 2 Par. 18:23
- et haec cum dixisset accessit ad columnam quae erat ad caput lectuli eius et pugionem eius qui in ea ligatus pendebat exsolvit Jud. 13:8
- sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua Jud. 14:14
- Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis. Dan. 3:26
- et accessit ad eum gubernator et dixit ei quid tu sopore deprimeris surge invoca Deum tuum si forte recogitet Deus de nobis et non pereamus Jonas 1:6
- et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis 1 Ma. 2:23
- et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat Coelesyriae et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem 1 Ma. 10:69
- cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum Mt. 8:5
- haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet Mt. 9:18
- et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius Mt. 9:20
- et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere Mt. 17:7
- et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Mt. 17:14
- tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo Mt. 20:20
- accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum Mt. 25:22
- accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis Mt. 26:7
- Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras Mt. 26:69
- hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus Mt. 27:58
- et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum Mk. 12:28
- et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge Lk. 7:14
- accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius Lk. 8:44
- hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu Lk. 23:52
- Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum Acts 9:1
- et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos Acts 18:2
- quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est Acts 22:26
- quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium Phil. 2:30
- et post hunc regnante Artaxerse Persarum rege, accessit Ezras filius Azariae, filii Helciae, filii Saleme, 3 Esd. 8:1