Haller's Concordance: CADESBARNE
- nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram Num. 32:8
- qui circumibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant Senna et perveniant in meridiem usque ad Cadesbarne unde egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque Asemona Num. 34:4
- undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne Dt. 1:2
- profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne Dt. 1:19
- sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore Dt. 1:46
- tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus Dt. 2:14
- et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis Dt. 9:23
- a Cadesbarne usque Gazam omnem terram Gosen usque Gabaon Josu. 10:41
- accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne Josu. 14:6
- quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur Josu. 14:7
- egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa Josu. 15:3