Haller's Concordance: CAECI
- surdi audite et caeci intuemini ad videndum Isa. 42:18
- speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia Isa. 56:10
- palpavimus sicut caeci parietem et quasi absque oculis adtrectavimus inpegimus meridie quasi in tenebris in caligosis quasi mortui Isa. 59:10
- NUN erraverunt caeci in plateis polluti sunt sanguine cumque non possent tenuerunt lacinias suas Lam. 4:14
- et tribulabo homines et ambulabunt ut caeci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut stercora Soph. 1:17
- et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David Mt. 9:27
- cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine Mt. 9:28
- caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur Mt. 11:5
- sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt Mt. 15:14
- et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David Mt. 20:30
- et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos Mt. 21:14
- vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet Mt. 23:16
- stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum Mt. 23:17
- caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum Mt. 23:19
- duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes Mt. 23:24
- et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret Mk. 8:23
- et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur Lk. 7:22
- a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati Jn. 9:32
- dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant Jn. 9:39
- et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus Jn. 9:40
- dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet Jn. 9:41
- quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur Jn. 11:37